라틴어 문장 검색

deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)
ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI14)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor, Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVIII2)
protinus ergo Sufflavit buccis terque quaterque suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII3)
Quod si non scombris scelerata poemata donas, Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L7)
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV3)
Si te pectore, si tenebit ore, Nec rhonchos metues maligniorum, Nec scombris tunicas dabis molestas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI3)
Buccis placentae sordidam linit mappam;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX3)
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor, Quos colere debet, laesit impio versu, Erret per urbem pontis exul et clivi, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V1)
Lingua maritus, moechus ore Nanneius, Summemmianis inquinatior buccis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI1)
Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid In buccam tibi venerit, loquaris:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV2)
Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Hesperius scombri temperet ova liquor.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XL Ova1)
Expirantis adhuc scombri de sanguine primo Accipe fastosum, munera cara, garum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CII Garum sociorum1)
Essem si scombri, non tibi missa forem.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CIII Amphora muriae2)

SEARCH

MENU NAVIGATION